- INCRUSTATIONES
- INCRUSTATIONEStectoria sunt parietum, ex crustis marmoreis ita factae, ut solido de marmore subductis detractisque crustis parietes operirentur: Cum tectoria proprie dicta eslent, quibus e marmore contuso crebriusque excreto et harenato cum calce mixto, illi inducebantur diligentique fricatione levigabantur. B. Brislon. apud Ioh. Calv. Lexic. Iurid.Vide quoque infra Marmor, it. Paries. Sed et incrust abantur parietes aliaque etiam calce, argillâ, gypso, lapide aliaque matcriâ, Corrasius Miscell. l. 4. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.